Liber Leviticus*

Caput 25: Versus 8

Numerabis quoque.Interrogemus Judaeos, si septimum diemut aiuntlegislator honoravit, et ab operibus vacare praecepit, quare quinquagesimum annum celebrari praecepit: septem enim hebdomadae annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judaeorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam.Septem.In hebdomada dierum humanum saeculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa aetas saeculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit:Et clangens buccina mense septimo,etc. Unde Apostolus:In tuba Dei descendent de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorruptiThes. 4.. Oportet enim suscitantem praecedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere praecepit.
(* Traductions européennes)